ORACULUM

ORACULUM
ORACULUM
Luc. Senecae Praefat. l. 1. Controv. voluntas est divina hominis ore denuntiata. Ciceroni Topic. Deorum Oratio. Hinc, quod Principes Romani aliquid Maiestatis superhumanae, unde Divi appellabantur, sibi attribuêre, Deorumque e numero sese esse falso sibi persuasêre (quemadmodum Domittanus ille, licet omnium truculentissimus, inscriptionem fecisse legitur, DOMITIANUS DOMINUS ET DEUS VESTER) factum est, ut Principis responsum seu rescriptum Sacrum Oraculum, plerisque Iuris in locis, dicatur. Unde vetus Glossa, Sacrum Oraculum est Rescriptum, quod Imperator preacibus et supplicationi respondens rescribit, vel ei fieri, vel non fieri quod postulat, et dicitur, quod orando inspectum. Arcadius et Honorius in Append. Cod. Theodos. c. 2. Comitatum sacrum petere. mereri mendaciis Oracula et furtiva rescripta. Ita passim in Cod. in LL. Wisigothorum l. 2. tit. 1. §. 30. l. 12. tit. 3. § 1. etc. Vide quoque Theoprepia. Apud Recentiores etiam Aedem sacram; in qua oratur, alias oratorium, vox notat. Wilh. Britto in Vocabular. MS. Oraculum dicitur Propitiatorium, unde Exod. c. 38. Deus fecit Propitiatorium, i. e. Oraculum. Et in eodem sensu accipitur fere per totam Bibliam — tamen pro Templo potest accipi etc. Vide quoque Gregor. M. in Dial. Anastasium in Vitis Pontificum Paul. Warnefridum l. 4. c. 48. 59. alios. Sed et Plin. sic accepisse vocabulum videtur l. 12. c. 23. Ab Ammonis Oraculo, iuxta quod gignitur arbor. Vide Casaubon. ad Pollionem, in Gallienis, c. 14. quia nempe Oracula ibi edebantur. Sic enim dicebantur olim Deorum responsa, quae vel e Terrae cavernis, vel e simulacris, sollertiâ non numquam humanâ, saepe Diabolicâ, edebantur. Nam constitêre quidem fraudibus Vatum, sed non solis, cum multa praedixerint, ad quae nullâ ratione hhumanae mentis acumen pertigisset. Atque haec iis etiam praestitêre, qui Oracula venerant exploraturm, hominibus vafris, neque admodum credulis: Quô factum, ut, cum vulgus citra delectum omnia amplecteretur, prudentissimi quique non omnia, sed multa tamen crederent, quod ex illa in narrando constantia eorum satis liquet. Aristoteles, qui Daemonia non credebat, saltem non memorat, divinationes istas humori melancholico: Plutarchus et alii, vapori terrestri a Sole educto, inque corpus bene temperatum accepto, mentemque concitanti: Demosthenes fraudibus humanis, attribuit, quando, ut Minutius in Octavio ait, responsô simulatô φιλιππίζειν Pythiam conquestus est; planiusque fucum detexit Lucianus in Alexandro Pseudomante; ut tot alios fraudis Patriciae pariter, ac Sacerdotalis testes praeteream, quas non invenuste adumbravit Caelius Calcagnin. l. de Oraculis. Quo sacit, quod fere ita essent ambigua, ut ad eorum intelligentiam alterô esse Oraculô opus videretur. Sed ut concedamus Aristoteli ac Plutarcho, quorum semper magnum inter Eruditos nomen fuit, Mentem posse humanam ab vaporibus eiuscemodi concitari, unde vero evincent, vim aliam habere, quam ut quae prius sciunt homines, subtililius vel disertius promant? quô modô Poetae, ubi paulum se consperserint flore Liberi Patris, melius poetari solent. Nec si Oracula latentium fuêre hominum imposturae, eo non fraude etiam constiterint illudentium Daemonum: quas Oraculorum proin causas esse, candide agnovit Porphyrius l. de Daemonibus, nec non Iamblichus l. de Mysteriis c. 21. et 26. Vide Gerh. Ioh.
Voss. de Idolatr. l. 1. c. 6. De Oraculis, quae penitus desierant, agit Plut. l. περὶ τῶ ἐκλελοιπότων χρηςτηρίων: plurima siquidem omnino erant exhausta, atque in tota Boeotia, quae olim Μαντεῖα et Oraculorum sedes plurimas, sola Lebadia, unde sortes peterentur, restabat; Pythia quoque Antistes, non quidem plane tum respondere desierat, ut plurimi hactenus crediderunt, sed versibus non amplius Oracula edebat, ut idem Auctor docet altero l. περὶ τοῦ μὴ χρᾷν ἔμμετρα νῦν τὴν Πυθίαν, de eo quod non amplius Oracula versu reddat Pythia etc. Vide quoque Casaubon. Exercit. 1. ad Appar. Annalium, num. 25 et ad Pollionem in Gallienis, lot cit. nec non Casp. Barthium Animadversion. ad Statium Theb. l. 9. v. 662. e quo pauca haec addimus. Docet Theodoretus contra Gentes Dissertat. 10. curiose in Oracula inquisivisse et Philosophiam peculiarem inde exsculpsisse Porphyrium, cuius Commentarii utinam ad nos pervenissent. Inquirebat enim ita, ut vitii convinceret, quando res postularet. Idem optimus et mire sagax Scriptor profert verba Plutarchi, quibus ostenditur, Daemonas primum omnium Oraculorum, deinde eorum malos Spiritus auctores esse, quae cum caede animalium, furore Sacerdotum et turpibus aliis ceremoniis fiunt. Unde mirum non sit, si non solum dubia fuerint responsa, verum etiam noxia, et abhorrenda. Certe id nec Gentilibus ignotum: Hinc pulchre exclamat Claudian. Bello Get. v. 556.
Heu semper tacitâ sortes ambage malignae etc.
——— vix tandem interprete casu
Agnovit dubiis illusa vocabula fatis.
Cuius rei illustre exemplum, in Historia Franc. ante pugnam
Bovinensem consultis Daemonibus, ab adversariis Philippui Augusti, qui eos vicit, profligavit, cepit, ludibrio a malis Spiritibus habitos, videre est apud Rigordum Gothum A. C. 1215. Aliud suggerit Lud. Domenichius, quod malitiosâ subtilitate facile multa superat. Histor. Var l. 14. p. 807. edit. Venet. A. C. 1566. ubi de Comite Alberto Scoto, Placentiae Domino ait, illusum eum ambiguitate responsi huius, quod in scripto ipsi exhibuerat Daemon, DOMINE STES SECURUS: INIMICITUI SUAVITER INTRABUNT TERRAM, ET SUBIICIENTUR DOMUI TUAE. Legienim et sic poterat, DOMI NE STES SECURUS: INIMICI TUI SUA VI TER INTRABUNT etc. quod etiam eventus probavit. Vide eundem Barthium de Oraculis etiam per somnum datis, ad Stat. Theb. l. 5. v. 620. ut et hîc passim. Nec omittendum, Oracula petituris, per integrum diem a cibo, a vino autem per triduum, abstinendum fuisse, ut videre est apud Alexandrum ab Alex. Genial. Dier. l. 6. c. 2. etc. ORACULA NONNULLA VETERUM. Oraculum Amphiarai, in Oropo, Iovis et Apollinis confertur a Theodoreto Therapeutic. l. 10. Vide Barthium ad Theb. l. 9. v. 658. et supra, ubi de Amphiarao. Oraculum Castorum, Lacedaemone fuit, uti docet Lutatius ad Stat. Theb. l. 7. v. 413. Templis Sparte praesaga reclusis, Vidit Amycleos (facinus) concurrere fratres. Oraculum Delphicum, apud Delphos urbem Phocidis, oraculum Apollinis totô orbe celeberrimum, et ditissimum, unde Aphetoriae opes, ab Apolline Aphetore, i. e. Emissore Oraculorum, in Provib. abierunt: Edebatur in templo Delphico, quod quinquies destructum inque eodem loco reparatum legimus. Ara κεράτινος βωμὸς, i. e. cornuta, appellabatur a cornibus, quae ad sinistrum latus, ut Plut. in Theseo docet, affixa, tantâ arte in se flexa et complicata erant, ut εν τοῖς ἐπτὰ καλουμένοις θαύμασι, inter septem miracula, referrentur. Hinc Ovid. Ep. Heroid. 21. v. 99. Miror et innumeris structam de cornibus aram. Quando Oraculum hoc desierit, variant sententiae. Quidam ab Alexandro M. id deletum volunt, sed sine ratione. Plut. de Orac. exhausta vaporibus terrâ desiisse contendit. Prudentio, in Apotheosi, v. 505. ex quo homims Deus induit artus, Delphica damnatis tacuernnt sortibus antra: Sed et post illa tempora Oraculum hoc interrogari fuisse solitum, ex Historiis patet; et Plut. versu tantum respondere cessâsse refert, ut supra visum. Dio, occisô a Nerone in adituantri homine, Oraculum fuisse exstinctum, refert. Delphis cum abiit, ad Hyperboreos Scythas se contulisse creditum est, unde et dona illo non aliter, quam prius Delphos, missa sunt, et Abaris Scytha, Apollonis Sacerdos integrum de eius Responsis et adventu in illa loca volumen edidit. Vide in voce Delphi. Dodonaeum, apud Dodonam urbem et silvam Epiri, ubi Iovis vates dabant responsa, omnium antiquissimum habitum est, ut Herodotus ait. An a Dodonaim, Iaphetinepote? De hoc fabulantur, par columbarum ex Aegypto advolâsse, quarum una in Epiro, in fago quadam considens, voce humanâ loqui inceperit, et praeter varia monita salutria, incolas iusserit templum condere: quod factum a Deucalione, postquam navis e ius eo appulit; hic enim non tantum templum, sed et urbem Dodonam, iuxta quam Oraculum in silva proxima edebatur, condidisse dicitur. An de Noacho, arca, columba eius, auditio quaedam, fabulandi occasio? Intelligunt autem per columbas has Eruditi feminas quasdam vaticinatrices, quae ex Aegypto in
Phoeniciam, hincque in Thessaliam delatae, tres numerô, responsa haec ediderint. Et certe Thessalicâ linguâ, voce Πελειὰς, non columbam modo, sed et fatidicam anum, designatam fuisse, Eustathius in Il. ξ. docet. Vide plura in voce Timarate. Hammonis τὸ ἀνάκτορον seu χρηςτήριον, i. e. Oraculum, antiquitus fuisse videtur Schola quaedam hamidarum, seu Hami posterorum; a Daemone postea Oraculô suô coinquinata. Erat autem in loco, ob aestum, inaccesso, in regione Garamanutum, ubi Iuppiter formâ hirci colebatur et responsa dabat. Nabarcae, Anariacae Urbe prope mare Caspium, μαντεῖον ἐγκοιμωμένων, Oraculum incubantium, i. e. somnia captantium, fuisse, docet Strabo l. 11. Quem incubandi morem durâsse, temporibus etiam Gratiani ac Theodosii Imperator. indicat Prudentius in Harmatigenia. vide Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et Progr. Idololatriae l. 3. c. 25. etc. de Panis Oraculo, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 20. Imo tot Oracula erant, quot Dii, uti videre est, ubi de Paredris Diis infra Sed haec celebriora fuêre, quae diximus. Vide infra Oraculum Dianae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Oracŭlum — Oracŭlum, s. Orakel …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ORACULUM Delphicum — nomen insignis machinamenti, in Musaeo Kircheriano. Habuit Auctor tubum in ergasterio cubiculi sui ita dispositum, ut ianitores eum ad portam vocaturi, in ipsa porta, qua in hortum aditus dabatur, ordinario vocis sono loquentes eum alloqui… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ORACULUM Dianae — Ptolem. fuit in ora Arabiae felicis ad ortum, inter sinum Sachalitem et Persicum, haud procul a Didymis montibus et Corodamo promontorio. ORACKULA ALIA O LIM MEMORATA: DE QUIBUS PLUT. ET LUCIAN. IN PSEUDOMANTE. Ammonis, Vide Hammonis.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Oraculum angelicum S. Cyrilli — Das Oraculum angelicum S. Cyrille ist eine Weissagung, die der Heilige Kyrill von Konstantinopel von einem Engel erhalten haben soll. Sie prophezeite die politischen Schicksale Italiens von 1254 bis zu Papst Bonifaz VIII., eine Kirchenreform, die …   Deutsch Wikipedia

  • oraculum — /araekyalam/ In the civil law, the name of a kind of response or sentence given by the Roman emperors …   Black's law dictionary

  • oraculum — A Roman emperor s decision …   Ballentine's law dictionary

  • oraculum — …   Useful english dictionary

  • BRANCHIDARUM Oraculum — locus Cariae. Plin. l. 5. c. 29. Βραγχίδαι. Straboni. Niger scribit Petrum vocari …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DIANAE Oraculum — urbs Arab. Fel. Ptol. Curiale, teste Moletio …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GERYONIS Oraculum — locus apud Patav. nunc S. Pietro Scardconius. Vide supra Aponus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”